UR Chaldaeorum

UR Chaldaeorum
UR Chaldaeorum
Orche Strab. Orchoe Ptolem. regio sub Babylonia, Abrahami Patriachae patria: quae aliter Urie et Camarina, ut ex Eupolemi opere, de Iudaeis Assyriis traditum est Eusebio, Praep. Euang. l. 9. c. 17. Camarinae, quae Babylomae civitas est, ac quam nonnulli Uriem dicunt, id autem significare Chaldaeorum civitatem. Nempe eo spectat, quod sacerdotes Chaldaeorum καν᾿ ἐξοχὴν Graecis dicerentur Χαλδαῖοι: Chaldaeis autem Cumerin, ut Hebraeis Cemarim: Unde et quartus ex Diis Samothraciis, qui Axiero, Axiocersae et Axiocerso ministraret, nominatus est Camillus seu Casmillus. Ab eadem itaque origine est Camarina, quia in ea degerent Cumerin, i. e. Sacerdotes ac Philosophi gentis, vulgo Chaldaei vocati, quomodo Abraham dictus est reperîsse την` Χαλδϊκὴν, i. e. Chaldaeorum Philosophiam. At eadem civitas Ur et Uroe nuncupata est, quod Ignis in ea coleretur sive cultus is proprius fuerit sive symbolicus Sane et regio tota ab eadem causa Ο᾿ρχὸη dicta est Ptolemaeo; et forte inde Ur nomen castello est Persico: Namque et Persis maxima in veneratione Ignis fuit. Sicut autem Or, est lux, lumen, Sol: sic Ur, significat flammam, ignem, focum, a quo Latin. Uro et Graec. πῦρ, ac German. vuer et vier. Hîc natum esse Abrahamum, verisimile est, quando ex ea dicitur profectus, Genes. c. 11. v. 31. et Haran fratrem ibi mortuum constat, Ibid. v. 28. Imo et de eo fabellam hanc, apud Hieron. Quaest. in Genes.
reperias: Pro eo, quod legimus, in regione Chaldaeorum (εν τῇ χώρᾳ τῶ Χαλδαίαν) in Hebraeo habetur Ur Chasdim, i. e. in igne Chaldaeorum. Tradunt autem Hebraei, ex hac occasione, istiusmodi fabulam. Quod Abraham in ignem missus sit, quia ignem adorare noluerit, quem Chaldaei colunt, et, Dei auxiliô liberatus, de Idololatriae igne profugerit. Quod in sequentibus scribitur, egressum esse Tharan cum sobole sua de regione Chaldaeorum: pro eo, quod habetur, de incendio Chaldaeorum, quod videlicet, ignem nolens adorare, igne consumtus sit. Quam fabulam habes etiam in Medras Haggada, ac referunt etiam Salomon Iarchi et Moses Gerundensis. Vide Gerh. Ioh. Vossium, de Idolol.
l. 2. c. 64.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • CHALDAEA — Asiae maioris regio, inter Euphratem, Tigtim, sinum Persicum, et montana Arabiae desertae adeoque Arabiae contermina, plana, fontium indiga, in qua Babylon civitas magna. Populi Chaldaei. Hebraice Chasdim, i. e. quasi damones, aut quasi… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Chaldean Catholic Archeparchy of Mosul — Archeparchy of Mosul Archieparchia Mausiliensis Chaldaeorum Location Country Iraq Statistics Area …   Wikipedia

  • Giuseppe Luigi Assemani — (Joseph Aloysius Assemanus) (* um 1710 in Tripoli (Libanon); † 9. Februar 1782 in Rom) war katholischer Priester, Orientalist und der Liturgiker in Rom. Giuseppe Luigi war ein Neffe des Orientalisten Giuseppe Simone Assemani und entstammt wie… …   Deutsch Wikipedia

  • Chaldean Catholic Eparchy of Cairo — Eparchy of Cairo Eparchia Cahirensis Chaldaeorum Location Country Egypt Metropolitan Immediately Subject to the Patriarch …   Wikipedia

  • Dioceses of the Church of the East, 1318–1552 — The Dioceses of the Church of the East, 1318–1552 were far fewer in number than during the period of the Church s greatest expansion in the tenth century. Between 1318 and 1552, the geographical horizons of the Church of the East, which had once… …   Wikipedia

  • Dioceses of the Church of the East, 1552–1913 — After the 1552 schism in the Church of the East, the Nestorian and Chaldean sections of the church each had, by the end of the 19th century, around twelve dioceses each. The country of the Church of the East, 1913 Contents 1 Background …   Wikipedia

  • Ernst Friedrich Neubauer — (* 31. Juli 1705 in Magdeburg; † 15. März 1748 in Gießen) war ein deutscher Gräzist, Orientalist und Theologe. Inhaltsverzeichnis 1 Leben 2 Familie 3 …   Deutsch Wikipedia

  • Епархия Алькуш — Eparchia Alquoshensis Chaldaeorum) восточно сирийский обряд Главный город Алькуш Страна …   Википедия

  • Епархия Сулеймания — Dioecesis Sulaimaniensis Chaldaeorum восточно сирийский обряд Главный город Сулеймания Страна …   Википедия

  • Епархия святого Петра в Сан-Диего — Eparchia Sancti Petri Apostoli urbis Sancti Didaci Chaldaeorum восточно сирийский обряд Главный город Сан Диего …   Википедия

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”